The Future of Bible Study Is Here.
John 6:28–33
28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? 29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. 32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|