The Future of Bible Study Is Here.
John 5:14–18
14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. 15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. 16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato. 17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.
Respondit itaque Jesus, et dixit eis:
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|