The Future of Bible Study Is Here.
John 5:1–8
1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. 2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3 In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum. 4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? 7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. 8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|