The Future of Bible Study Is Here.
John 3:7–16
7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt hæc fieri? 10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israël, et hæc ignoras? 11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis? 13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|