The Future of Bible Study Is Here.
John 2:13–22
13 Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: 14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. 15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. 16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuæ comedit me. 18 Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? 19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20 Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|