The Future of Bible Study Is Here.
John 17:1–10
1 Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. 3 Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 4 Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt: 8 quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt: 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|