6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7 Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.