The Future of Bible Study Is Here.
John 16:23–33
23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis: 26 in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis: 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28 Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29 Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. 31 Respondit eis Jesus: Modo creditis? 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. 33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|