The Future of Bible Study Is Here.
John 12:37–43
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; 38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit:
Domine, quis credidit auditui nostro?
et brachium Domini cui revelatum est?
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum
ut non videant oculis, et non intelligant corde,
et convertantur, et sanem eos.
41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. 43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|