The Future of Bible Study Is Here.
John 12:35–40
35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulant in tenebris, nescit quo vadat. 36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; 38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit:
Domine, quis credidit auditui nostro?
et brachium Domini cui revelatum est?
39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40 Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum
ut non videant oculis, et non intelligant corde,
et convertantur, et sanem eos.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|