11 Hæc ait, et post hæc dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum. 12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.