The Future of Bible Study Is Here.
John 10:25–32
25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me: 26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27 Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: 28 et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30 Ego et Pater unum sumus.
31 Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|