The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 9:1–5
1 Quis dabit capiti meo aquam,
et oculis meis fontem lacrimarum,
et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei?
2 Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum,
et derelinquam populum meum,
et recedam ab eis?
quia omnes adulteri sunt,
cœtus prævaricatorum.
quasi arcum mendacii et non veritatis:
confortati sunt in terra,
quia de malo ad malum egressi sunt,
et me non cognoverunt, dicit Dominus.
4 Unusquisque se a proximo suo custodiat,
et in omni fratre suo non habeat fiduciam:
quia omnis frater supplantans supplantabit,
et omnis amicus fraudulenter incedet.
5 Et vir fratrem suum deridebit,
et veritatem non loquentur:
docuerunt enim linguam suam loqui mendacium;
ut inique agerent laboraverunt.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|