The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 6:1–8
1 Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem:
et in Thecua clangite buccina,
et super Bethacarem levate vexillum,
quia malum visum est ab aquilone,
et contritio magna.
2 Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.
3 Ad eam venient pastores et greges eorum;
fixerunt in ea tentoria in circuitu:
pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
4 Sanctificate super eam bellum:
consurgite, et ascendamus in meridie:
væ nobis, quia declinavit dies;
quia longiores factæ sunt umbræ vesperi!
5 Surgite, et ascendamus in nocte,
et dissipemus domus ejus.
6 Quia hæc dicit Dominus exercituum:
Cædite lignum ejus,
et fundite circa Jerusalem aggerem.
Hæc est civitas visitationis:
omnis calumnia in medio ejus.
7 Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,
sic frigidam fecit malitiam suam.
Iniquitas et vastitas audietur in ea,
coram me semper infirmitas et plaga.
ne forte recedat anima mea a te;
ne forte ponam te desertam,
terram inhabitabilem.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|