The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 51:33–58
33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Filia Babylonis quasi area,
tempus trituræ ejus:
adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.
34 Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis:
reddidit me quasi vas inane,
absorbuit me quasi draco,
replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
et caro mea super Babylonem,
dicit habitatio Sion:
et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.
36 Propterea hæc dicit Dominus:
Ecce ego judicabo causam tuam,
et ulciscar ultionem tuam:
et desertum faciam mare ejus,
et siccabo venam ejus.
37 Et erit Babylon in tumulos,
habitatio draconum, stupor et sibilus,
eo quod non sit habitator.
excutient comas veluti catuli leonum.
39 In calore eorum ponam potus eorum,
et inebriabo eos ut sopiantur,
et dormiant somnum sempiternum,
et non consurgant, dicit Dominus.
40 Deducam eos quasi agnos ad victimam,
et quasi arietes cum hædis.
et comprehensa est inclyta universæ terræ!
quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes!
42 Ascendit super Babylonem mare:
multitudine fluctuum ejus operta est.
43 Factæ sunt civitates ejus in stuporem,
terra inhabitabilis et deserta,
terra in qua nullus habitet,
nec transeat per eam filius hominis.
44 Et visitabo super Bel in Babylone,
et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus:
et non confluent ad eum ultra gentes,
siquidem et murus Babylonis corruet.
45 Egredimini de medio ejus, populus meus,
ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
46 et ne forte mollescat cor vestrum,
et timeatis auditum qui audietur in terra:
et veniet in anno auditio,
et post hunc annum auditio,
et iniquitas in terra,
et dominator super dominatorem.
47 Propterea ecce dies veniunt,
et visitabo super sculptilia Babylonis,
et omnis terra ejus confundetur,
et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
48 Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,
et omnia quæ in eis sunt:
quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.
ut caderent occisi in Israël,
sic de Babylone
cadent occisi in universa terra.
50 Qui fugistis gladium, venite,
nolite stare:
recordamini procul Domini,
et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
51 Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium:
operuit ignominia facies nostras,
quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,
et visitabo super sculptilia ejus,
et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
53 Si ascenderit Babylon in cælum,
et firmaverit in excelso robur suum,
a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
et contritio magna de terra Chaldæorum:
55 quoniam vastavit Dominus Babylonem,
et perdidit ex ea vocem magnam:
et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ;
dedit sonitum vox eorum:
56 quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo,
et apprehensi sunt fortes ejus,
et emarcuit arcus eorum,
quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
57 Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus,
et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus:
et dormient somnum sempiternum,
et non expergiscentur, ait Rex
(Dominus exercituum nomen ejus).
58 Hæc dicit Dominus exercituum:
Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur,
et portæ ejus excelsæ igni comburentur,
et labores populorum ad nihilum,
et gentium in ignem erunt, et disperibunt.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|