The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 48:1–13
Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa!
capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon:
cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente.
Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
4 Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.
plorans ascendet in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt.
6 Fugite, salvate animas vestras,
et eritis quasi myricæ in deserto:
7 pro eo enim quod habuisti fiduciam
in munitionibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris:
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes ejus et principes ejus simul.
8 Et veniet prædo ad omnem urbem,
et urbs nulla salvabitur:
et peribunt valles,
et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus:
9 Date florem Moab, quia florens egredietur:
et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.
10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,
et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,
et requievit in fæcibus suis:
nec transfusus est de vase in vas,
et in transmigrationem non abiit:
idcirco permansit gustus ejus in eo,
et odor ejus non est immutatus.
12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum:
et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,
et lagunculas eorum collident.
13 Et confundetur Moab a Chamos
sicut confusa est domus Israël a Bethel,
in qua habebat fiduciam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|