The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 4:19–30
19 Ventrem meum, ventrem meum doleo;
sensus cordis mei turbati sunt in me.
Non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea,
clamorem prælii.
20 Contritio super contritionem vocata est,
et vastata est omnis terra:
repente vastata sunt tabernacula mea;
subito pelles meæ.
audiam vocem buccinæ?
22 Quia stultus populus meus me non cognovit:
filii insipientes sunt et vecordes:
sapientes sunt ut faciant mala,
bene autem facere nescierunt.
23 Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili;
et cælos, et non erat lux in eis.
24 Vidi montes, et ecce movebantur:
et omnes colles conturbati sunt.
25 Intuitus sum, et non erat homo:
et omne volatile cæli recessit.
26 Aspexi, et ecce Carmelus desertus,
et omnes urbes ejus destructæ sunt a facie Domini,
et a facie iræ furoris ejus.
Deserta erit omnis terra,
sed tamen consummationem non faciam.
28 Lugebit terra, et mœrebunt cæli desuper,
eo quod locutus sum.
Cogitavi, et non pœnituit me,
nec aversus sum ab eo.
29 A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas:
ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes:
universæ urbes derelictæ sunt,
et non habitat in eis homo.
30 Tu autem vastata, quid facies?
cum vestieris te coccino,
cum ornata fueris monili aureo,
et pinxeris stibio oculos tuos,
frustra componeris:
contempserunt te amatores tui;
animam tuam quærent.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|