The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 33:1–9
1 Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens:
2 Hæc dicit Dominus, qui facturus est,
et formaturus illud, et paraturus:
Dominus nomen ejus:
3 Clama ad me, et exaudiam te,
et annuntiabo tibi grandia et firma quæ nescis.
4 Quia hæc dicit Dominus Deus Israël
ad domos urbis hujus,
et ad domos regis Juda, quæ destructæ sunt,
et ad munitiones, et ad gladium
5 venientium ut dimicent cum Chaldæis,
et impleant eas cadaveribus hominum
quos percussi in furore meo et in indignatione mea,
abscondens faciem meam a civitate hac,
propter omnem malitiam eorum:
6 Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem,
et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
7 Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem,
et ædificabo eos sicut a principio.
8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua
in qua peccaverunt mihi,
et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum,
in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
9 Et erit mihi in nomen, et in gaudium,
et in laudem, et in exsultationem
cunctis gentibus terræ,
quæ audierint omnia bona quæ ego facturus sum eis:
et pavebunt et turbabuntur in universis bonis,
et in omni pace quam ego faciam eis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|