The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 3:6–14
6 Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis:
Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël?
Abiit sibimet super omnem montem excelsum,
et sub omni ligno frondoso,
et fornicata est ibi.
7 Et dixi, cum fecisset hæc omnia:
Ad me revertere:
et non est reversa.
Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda
8 quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,
dimisissem eam,
et dedissem ei libellum repudii:
et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,
sed abiit, et fornicata est etiam ipsa:
9 et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,
et mœchata est cum lapide et ligno:
10 et in omnibus his non est reversa ad me
prævaricatrix soror ejus Juda
in toto corde suo,
sed in mendacio, ait Dominus.
11 Et dixit Dominus ad me: Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ. 12 Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices:
Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus,
et non avertam faciem meam a vobis,
quia sanctus ego sum, dicit Dominus,
et non irascar in perpetuum.
13 Verumtamen scito iniquitatem tuam,
quia in Dominum Deum tuum prævaricata es,
et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,
et vocem meam non audisti, ait Dominus.
14 Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,
quia ego vir vester:
et assumam vos unum de civitate,
et duos de cognatione,
et introducam vos in Sion.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|