The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 23:23–32
23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus,
et non Deus de longe?
24 Si occultabitur vir in absconditis,
et ego non videbo eum? dicit Dominus.
Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.
25 Audivi quæ dixerunt prophetæ
prophetantes in nomine meo mendacium,
atque dicentes: Somniavi, somniavi.
26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium,
et prophetantium seductiones cordis sui?
27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei,
propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum,
sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal?
28 Propheta qui habet somnium,
narret somnium:
et qui habet sermonem meum,
loquatur sermonem meum vere.
Quid paleis ad triticum? dicit Dominus.
29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus,
et quasi malleus conterens petram?
30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus,
qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus,
qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus.
32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus,
qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum
in mendacio suo et in miraculis suis,
cum ego non misissem eos, nec mandassem eis:
qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|