The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 23:21–40
et ipsi currebant:
non loquebar ad eos,
et ipsi prophetabant.
22 Si stetissent in consilio meo,
et nota fecissent verba mea populo meo,
avertissem utique eos a via sua mala,
et a cogitationibus suis pessimis.
23 Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus,
et non Deus de longe?
24 Si occultabitur vir in absconditis,
et ego non videbo eum? dicit Dominus.
Numquid non cælum et terram ego impleo? dicit Dominus.
25 Audivi quæ dixerunt prophetæ
prophetantes in nomine meo mendacium,
atque dicentes: Somniavi, somniavi.
26 Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium,
et prophetantium seductiones cordis sui?
27 Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei,
propter somnia eorum quæ narrat unusquisque ad proximum suum,
sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal?
28 Propheta qui habet somnium,
narret somnium:
et qui habet sermonem meum,
loquatur sermonem meum vere.
Quid paleis ad triticum? dicit Dominus.
29 Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus,
et quasi malleus conterens petram?
30 Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus,
qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
31 Ecce ego ad prophetas, ait Dominus,
qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit Dominus.
32 Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus,
qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum
in mendacio suo et in miraculis suis,
cum ego non misissem eos, nec mandassem eis:
qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
33 Si igitur interrogaverit te populus iste,
vel propheta, aut sacerdos, dicens:
Quod est onus Domini?
dices ad eos: Vos estis onus:
projiciam quippe vos, dicit Dominus.
34 Et propheta, et sacerdos, et populus
qui dicit: Onus Domini:
visitabo super virum illum et super domum ejus.
35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum,
et ad fratrem suum:
Quid respondit Dominus?
et quid locutus est Dominus?
36 Et onus Domini ultra non memorabitur:
quia onus erit unicuique sermo suus,
et pervertistis verba Dei viventis,
Domini exercituum, Dei nostri.
Quid respondit tibi Dominus?
et quid locutus est Dominus?
38 Si autem onus Domini dixeritis,
propter hoc hæc dicit Dominus:
Quia dixistis sermonem istum: Onus Domini,
et misi ad vos dicens: Nolite dicere: Onus Domini:
39 propterea ecce ego tollam vos portans,
et derelinquam vos,
et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris,
a facie mea:
40 et dabo vos in opprobrium sempiternum,
et in ignominiam æternam,
quæ numquam oblivione delebitur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|