The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 22:3–7
Facite judicium et justitiam,
et liberate vi oppressum de manu calumniatoris:
et advenam, et pupillum, et viduam
nolite contristare, neque opprimatis inique,
et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
4 Si enim facientes feceritis verbum istud,
ingredientur per portas domus hujus
reges sedentes de genere David super thronum ejus,
et ascendentes currus et equos,
ipsi, et servi, et populus eorum.
5 Quod si non audieritis verba hæc:
in memetipso juravi, dicit Dominus,
quia in solitudinem erit domus hæc.
6 Quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda:
Galaad, tu mihi caput Libani,
si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles!
7 Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus:
et succident electas cedros tuas,
et præcipitabunt in ignem.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|