The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 20:1–7
1 Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos. 2 Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini. 3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias: Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique. 4 Quia hæc dicit Dominus:
Ecce ego dabo te in pavorem,
te et omnes amicos tuos:
et corruent gladio inimicorum suorum,
et oculi tui videbunt:
et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis,
et traducet eos in Babylonem,
et percutiet eos gladio.
5 Et dabo universam substantiam civitatis hujus,
et omnem laborem ejus, omneque pretium,
et cunctos thesauros regum Juda
dabo in manu inimicorum eorum:
et diripient eos, et tollent,
et ducent in Babylonem.
6 Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,
ibitis in captivitatem:
et in Babylonem venies,
et ibi morieris, ibique sepelieris
tu, et omnes amici tui,
quibus prophetasti mendacium.
7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum:
fortior me fuisti, et invaluisti:
factus sum in derisum tota die;
omnes subsannant me.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|