The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 16:16–17:1
16 Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,
et piscabuntur eos:
et post hæc mittam eis multos venatores,
et venabuntur eos de omni monte,
et de omni colle, et de cavernis petrarum.
17 Quia oculi mei super omnes vias eorum:
non sunt absconditæ a facie mea,
et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.
18 Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum,
quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum,
et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.
19 Domine, fortitudo mea, et robur meum,
et refugium meum in die tribulationis,
ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent:
Vere mendacium possederunt patres nostri,
vanitatem quæ eis non profuit.
20 Numquid faciet sibi homo deos,
et ipsi non sunt dii?
21 Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc,
ostendam eis manum meam, et virtutem meam,
et scient quia nomen mihi Dominus.
17 1 Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo
in ungue adamantino,
exaratum super latitudinem cordis eorum,
et in cornibus ararum eorum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|