The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 14:1–10
1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
2 Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,
et obscuratæ sunt in terra,
et clamor Jerusalem ascendit.
3 Majores miserunt minores suos ad aquam:
venerunt ad hauriendum.
Non invenerunt aquam:
reportaverunt vasa sua vacua.
Confusi sunt, et afflicti,
et operuerunt capita sua.
quia non venit pluvia in terram,
confusi sunt agricolæ:
operuerunt capita sua.
5 Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,
quia non erat herba.
6 Et onagri steterunt in rupibus;
traxerunt ventum quasi dracones:
defecerunt oculi eorum,
quia non erat herba.
7 Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,
fac propter nomen tuum:
quoniam multæ sunt aversiones nostræ:
tibi peccavimus.
salvator ejus in tempore tribulationis,
quare quasi colonus futurus es in terra,
et quasi viator declinans ad manendum?
9 quare futurus es velut vir vagus,
ut fortis qui non potest salvare?
Tu autem in nobis es, Domine,
et nomen tuum invocatum est super nos:
ne derelinquas nos.
10 Hæc dicit Dominus populo huic,
qui dilexit movere pedes suos,
et non quievit,
et Domino non placuit:
Nunc recordabitur iniquitatum eorum,
et visitabit peccata eorum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|