The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 11:18–12:9
18 Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi:
tunc ostendisti mihi studia eorum.
19 Et ego quasi agnus mansuetus,
qui portatur ad victimam:
et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes:
Mittamus lignum in panem ejus,
et eradamus eum de terra viventium,
et nomen ejus non memoretur amplius.
20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste,
et probas renes et corda,
videam ultionem tuam ex eis:
tibi enim revelavi causam meam.
21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth,
qui quærunt animam tuam, et dicunt:
Non prophetabis in nomine Domini,
et non morieris in manibus nostris:
22 propterea hæc dicit Dominus exercituum:
Ecce ego visitabo super eos:
juvenes morientur in gladio;
filii eorum et filiæ eorum morientur in fame.
23 Et reliquiæ non erunt ex eis:
inducam enim malum super viros Anathoth,
annum visitationis eorum.
12 1 Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum:
verumtamen justa loquar ad te:
Quare via impiorum prosperatur;
bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt?
2 Plantasti eos, et radicem miserunt:
proficiunt, et faciunt fructum:
prope es tu ori eorum,
et longe a renibus eorum.
3 Et tu, Domine, nosti me, vidisti me,
et probasti cor meum tecum.
Congrega eos quasi gregem ad victimam,
et sanctifica eos in die occisionis.
et herba omnis regionis siccabitur,
propter malitiam habitantium in ea?
Consumptum est animal, et volucre,
quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
5 Si cum peditibus currens laborasti,
quomodo contendere poteris cum equis?
cum autem in terra pacis securus fueris,
quid facies in superbia Jordanis?
6 Nam et fratres tui, et domus patris tui,
etiam ipsi pugnaverunt adversum te,
et clamaverunt post te plena voce:
ne credas eis,
cum locuti fuerint tibi bona.
dimisi hæreditatem meam:
dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
8 Facta est mihi hæreditas mea quasi leo in silva:
dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
9 Numquid avis discolor hæreditas mea mihi?
numquid avis tincta per totum?
Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ:
properate ad devorandum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|