The Future of Bible Study Is Here.
Jeremiah 11:1–10
1 Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:
et loquimini ad viros Juda,
et ad habitatores Jerusalem,
3 et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël:
Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
4 quod præcepi patribus vestris,
in die qua eduxi eos de terra Ægypti,
de fornace ferrea, dicens:
Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis,
et eritis mihi in populum,
et ego ero vobis in Deum:
5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris,
daturum me eis terram fluentem lacte et melle,
sicut est dies hæc.
Et respondi, et dixi: Amen, Domine. 6 Et dixit Dominus ad me:
Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda,
et foris Jerusalem, dicens:
Audite verba pacti hujus, et facite illa,
7 quia contestans contestatus sum patres vestros,
in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc:
mane consurgens contestatus sum,
et dixi: Audite vocem meam.
8 Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam,
sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali:
et induxi super eos omnia verba pacti hujus
quod præcepi ut facerent,
et non fecerunt.
Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores,
qui noluerunt audire verba mea:
et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis:
irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum
quod pepigi cum patribus eorum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|