4 Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas: 5 quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula: erit enim nazaræus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum.