The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 9
9 1 Primo tempore alleviata est
terra Zabulon et terra Nephthali:
et novissimo aggravata est via maris
trans Jordanem Galilææ gentium.
2 Populus qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis.
et non magnificasti lætitiam.
Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe;
sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
et virgam humeri ejus,
et sceptrum exactoris ejus
superasti, sicut in die Madian.
5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,
et vestimentum mistum sanguine,
erit in combustionem,
et cibus ignis.
6 Parvulus enim natus est nobis,
et filius datus est nobis,
et factus est principatus super humerum ejus:
et vocabitur nomen ejus,
Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,
Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
7 Multiplicabitur ejus imperium,
et pacis non erit finis;
super solium David, et super regnum ejus sedebit,
ut confirmet illud et corroboret
in judicio et justitia,
amodo usque in sempiternum:
zelus Domini exercituum faciet hoc.
8 Verbum misit Dominus in Jacob,
et cecidit in Israël.
9 Et sciet omnis populus Ephraim,
et habitantes Samariam,
in superbia et magnitudine cordis dicentes:
10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus;
sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,
et inimicos ejus in tumultum vertet.
12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente;
et devorabunt Israël toto ore.
In omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
13 Et populus non est reversus ad percutientem se,
et Dominum exercituum non inquisierunt.
14 Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam,
incurvantem et refrenantem, die una.
15 Longævus et honorabilis, ipse est caput;
et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes;
et qui beatificantur, præcipitati.
17 Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus,
et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur:
quia omnis hypocrita est et nequam,
et universum os locutum est stultitiam;
in omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
18 Succensa est enim quasi ignis impietas:
veprem et spinam vorabit,
et succendetur in densitate saltus,
et convolvetur superbia fumi.
19 In ira Domini exercituum conturbata est terra,
et erit populus quasi esca ignis;
vir fratri suo non parcet.
20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet;
et comedet ad sinistram, et non saturabitur;
unusquisque carnem brachii sui vorabit:
Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen;
simul ipsi contra Judam.
21 In omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.