The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 8:5–12
5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:
6 Pro eo quod abjecit populus iste
aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,
et assumpsit magis Rasin,
et filium Romeliæ:
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,
et ascendet super omnes rivos ejus,
et fluet super universas ripas ejus;
8 et ibit per Judam, inundans, et transiens:
usque ad collum veniet.
Et erit extensio alarum ejus
implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel!
9 Congregamini, populi, et vincimini;
et audite, universæ procul terræ:
confortamini, et vincimini;
accingite vos, et vincimini.
10 Inite consilium, et dissipabitur;
loquimini verbum, et non fiet:
quia nobiscum Deus.
11 Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me,
ne irem in via populi hujus, dicens:
omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est:
et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|