The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 7:7–9:7
Non stabit, et non erit istud;
et caput Damasci Rasin;
et adhuc sexaginta et quinque anni,
et desinet Ephraim esse populus;
et caput Samariæ filius Romeliæ.
Si non credideritis, non permanebitis.
10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. 12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. 13 Et dixit:
Audite ergo, domus David.
Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,
quia molesti estis et Deo meo?
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum:
ecce virgo concipiet, et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,
derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
17 Adducet Dominus super te, et super populum tuum,
et super domum patris tui,
dies qui non venerunt
a diebus separationis Ephraim a Juda,
cum rege Assyriorum.
18 Et erit in die illa: sibilabit Dominus
muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti,
et api quæ est in terra Assur;
19 et venient, et requiescent omnes
in torrentibus vallium,
et in cavernis petrarum,
et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
in novacula conducta in his qui trans flumen sunt,
in rege Assyriorum,
caput et pilos pedum,
et barbam universam.
nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
comedet butyrum;
butyrum enim et mel manducabit
omnis qui relictus fuerit in medio terræ.
23 Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint
mille vites, mille argenteis,
in spinas et in vepres erunt.
24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc:
vepres enim et spinæ erunt in universa terra.
25 Et omnes montes qui in sarculo sarrientur,
non veniet illuc terror spinarum et veprium:
et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.
8 1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. 2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ: 3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari: 4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.
5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:
6 Pro eo quod abjecit populus iste
aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,
et assumpsit magis Rasin,
et filium Romeliæ:
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,
et ascendet super omnes rivos ejus,
et fluet super universas ripas ejus;
8 et ibit per Judam, inundans, et transiens:
usque ad collum veniet.
Et erit extensio alarum ejus
implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel!
9 Congregamini, populi, et vincimini;
et audite, universæ procul terræ:
confortamini, et vincimini;
accingite vos, et vincimini.
10 Inite consilium, et dissipabitur;
loquimini verbum, et non fiet:
quia nobiscum Deus.
11 Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me,
ne irem in via populi hujus, dicens:
omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est:
et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate;
ipse pavor vester, et ipse terror vester:
14 et erit vobis in sanctificationem;
in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,
duabus domibus Israël;
in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi,
et cadent, et conterentur,
et irretientur, et capientur.
signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam
a domo Jacob, et præstolabor eum.
18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus
in signum, et in portentum Israël
a Domino exercituum,
qui habitat in monte Sion:
Quærite a pythonibus
et a divinis qui strident in incantationibus suis:
numquid non populus a Deo suo requiret,
pro vivis a mortuis?
20 ad legem magis et ad testimonium.
Quod si non dixerint juxta verbum hoc,
non erit eis matutina lux.
21 Et transibit per eam, corruet, et esuriet;
et cum esurierit, irascetur.
Et maledicet regi suo, et Deo suo,
et suscipiet sursum,
et ecce tribulatio et tenebræ,
dissolutio et angustia,
et caligo persequens,
et non poterit avolare de angustia sua.
9 1 Primo tempore alleviata est
terra Zabulon et terra Nephthali:
et novissimo aggravata est via maris
trans Jordanem Galilææ gentium.
2 Populus qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis.
et non magnificasti lætitiam.
Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe;
sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
et virgam humeri ejus,
et sceptrum exactoris ejus
superasti, sicut in die Madian.
5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,
et vestimentum mistum sanguine,
erit in combustionem,
et cibus ignis.
6 Parvulus enim natus est nobis,
et filius datus est nobis,
et factus est principatus super humerum ejus:
et vocabitur nomen ejus,
Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,
Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
7 Multiplicabitur ejus imperium,
et pacis non erit finis;
super solium David, et super regnum ejus sedebit,
ut confirmet illud et corroboret
in judicio et justitia,
amodo usque in sempiternum:
zelus Domini exercituum faciet hoc.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|