The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 59:2–11
2 Sed iniquitates vestræ diviserunt
inter vos et Deum vestrum;
et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis,
ne exaudiret.
3 Manus enim vestræ pollutæ sunt sanguine,
et digiti vestri iniquitate;
labia vestra locuta sunt mendacium,
et lingua vestra iniquitatem fatur.
4 Non est qui invocet justitiam,
neque est qui judicet vere:
sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates;
conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
et telas araneæ texuerunt.
Qui comederit de ovis eorum, morietur;
et quod confotum est, erumpet in regulum.
6 Telæ eorum non erunt in vestimentum,
neque operientur operibus suis;
opera eorum opera inutilia,
et opus iniquitatis in manibus eorum.
7 Pedes eorum ad malum currunt,
et festinant ut effundant sanguinem innocentem;
cogitationes eorum cogitationes inutiles:
vastitas et contritio in viis eorum.
et non est judicium in gressibus eorum;
semitæ eorum incurvatæ sunt eis:
omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
9 Propter hoc elongatum est judicium a nobis,
et non apprehendet nos justitia.
Exspectavimus lucem, et ecce tenebræ;
splendorem, et in tenebris ambulavimus.
10 Palpavimus sicut cæci parietem,
et quasi absque oculis attrectavimus:
impegimus meridie quasi in tenebris;
in caliginosis quasi mortui.
et quasi columbæ meditantes gememus:
exspectavimus judicium, et non est;
salutem, et elongata est a nobis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|