The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 53:6–10
6 Omnes nos quasi oves erravimus,
unusquisque in viam suam declinavit:
et posuit Dominus in eo
iniquitatem omnium nostrum.
7 Oblatus est quia ipse voluit,
et non aperuit os suum;
sicut ovis ad occisionem ducetur,
et quasi agnus coram tondente se obmutescet,
et non aperiet os suum.
8 De angustia, et de judicio sublatus est.
Generationem ejus quis enarrabit?
quia abscissus est de terra viventium:
propter scelus populi mei percussi eum.
9 Et dabit impios pro sepultura,
et divitem pro morte sua,
eo quod iniquitatem non fecerit,
neque dolus fuerit in ore ejus.
10 Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate.
Si posuerit pro peccato animam suam,
videbit semen longævum,
et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|