The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 47:12–15
12 Sta cum incantatoribus tuis
et cum multitudine maleficiorum tuorum,
in quibus laborasti ab adolescentia tua,
si forte quod prosit tibi,
aut si possis fieri fortior.
13 Defecisti in multitudine consiliorum tuorum.
Stent, et salvent te
augures cæli,
qui contemplabantur sidera,
et supputabant menses,
ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
14 Ecce facti sunt quasi stipula,
ignis combussit eos;
non liberabunt animam suam
de manu flammæ;
non sunt prunæ quibus calefiant,
nec focus ut sedeant ad eum.
15 Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras:
negotiatores tui ab adolescentia tua,
unusquisque in via sua erraverunt;
non est qui salvet te.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|