The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 41:21–29
21 Prope facite judicium vestrum,
dicit Dominus;
Afferte, si quid forte habetis,
dicit rex Jacob.
22 Accedant, et nuntient nobis
quæcumque ventura sunt;
priora quæ fuerunt, nuntiate,
et ponemus cor nostrum,
et sciemus novissima eorum;
et quæ ventura sunt, indicate nobis.
23 Annuntiate quæ ventura sunt in futurum,
et sciemus quia dii estis vos;
bene quoque aut male, si potestis, facite,
et loquamur et videamus simul.
et opus vestrum ex eo quod non est:
abominatio est qui elegit vos.
25 Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis:
vocabit nomen meum,
et adducet magistratus quasi lutum,
et velut plastes conculcans humum.
26 Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus,
et a principio ut dicamus: Justus es?
Non est neque annuntians, neque prædicens,
neque audiens sermones vestros.
27 Primus ad Sion dicet: Ecce adsunt,
et Jerusalem evangelistam dabo.
et non erat neque ex istis quisquam
qui iniret consilium,
et interrogatus responderet verbum.
et vana opera eorum;
ventus et inane simulacra eorum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|