The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 40:21–31
21 Numquid non scitis? numquid non audistis?
numquid non annuntiatum est vobis ab initio?
numquid non intellexistis fundamenta terræ?
22 Qui sedet super gyrum terræ,
et habitatores ejus sunt quasi locustæ;
qui extendit velut nihilum cælos,
et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
23 qui dat secretorum scrutatores quasi non sint,
judices terræ velut inane fecit.
24 Et quidem neque plantatus, neque satus,
neque radicatus in terra truncus eorum;
repente flavit in eos, et aruerunt,
et turbo quasi stipulam auferet eos.
25 Et cui assimilastis me, et adæquastis?
dicit Sanctus.
26 Levate in excelsum oculos vestros, et videte
quis creavit hæc:
qui educit in numero militiam eorum,
et omnes ex nomine vocat;
præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus,
neque unum reliquum fuit.
et loqueris, Israël:
Abscondita est via mea a Domino,
et a Deo meo judicium meum transivit?
28 Numquid nescis, aut non audisti?
Deus sempiternus Dominus,
qui creavit terminos terræ:
non deficiet, neque laborabit,
nec est investigatio sapientiæ ejus.
et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
30 Deficient pueri, et laborabunt,
et juvenes in infirmitate cadent;
31 qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem,
assument pennas sicut aquilæ:
current et non laborabunt,
ambulabunt et non deficient.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|