The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 33:1–12
1 Væ qui prædaris! nonne et ipse prædaberis?
et qui spernis, nonne et ipse sperneris?
Cum consummaveris deprædationem, deprædaberis;
cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
te enim exspectavimus;
esto brachium nostrum in mane,
et salus nostra in tempore tribulationis.
3 A voce angeli fugerunt populi,
et ab exaltatione tua dispersæ sunt gentes.
4 Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus,
velut cum fossæ plenæ fuerint de eo.
5 Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso;
implevit Sion judicio et justitia.
6 Et erit fides in temporibus tuis:
divitiæ salutis sapientia et scientia;
timor Domini ipse est thesaurus ejus.
7 Ecce videntes clamabunt foris;
angeli pacis amare flebunt.
cessavit transiens per semitam:
irritum factum est pactum, projecit civitates,
non reputavit homines.
confusus est Libanus, et obsorduit:
et factus est Saron sicut desertum,
et concussa est Basan, et Carmelus.
10 Nunc consurgam, dicit Dominus;
nunc exaltabor, nunc sublevabor.
11 Concipietis ardorem, parietis stipulam;
spiritus vester ut ignis vorabit vos.
12 Et erunt populi quasi de incendio cinis;
spinæ congregatæ igni comburentur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|