The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 32:1–8
1 Ecce in justitia regnabit rex,
et principes in judicio præerunt.
2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento,
et celat se a tempestate;
sicut rivi aquarum in siti,
et umbra petræ prominentis in terra deserta.
3 Non caligabunt oculi videntium,
et aures audientium diligenter auscultabunt.
4 Et cor stultorum intelliget scientiam,
et lingua balborum velociter loquetur et plane.
5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps,
neque fraudulentus appellabitur major;
6 stultus enim fatua loquetur,
et cor ejus faciet iniquitatem,
ut perficiat simulationem,
et loquatur ad Dominum fraudulenter,
et vacuam faciat animam esurientis,
et potum sitienti auferat.
7 Fraudulenti vasa pessima sunt;
ipse enim cogitationes concinnavit
ad perdendos mites in sermone mendacii,
cum loqueretur pauper judicium.
8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit,
et ipse super duces stabit.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|