The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 30:8–22
8 Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum,
et in libro diligenter exara illud,
et erit in die novissimo
in testimonium usque in æternum.
9 Populus enim ad iracundiam provocans est:
et filii mendaces,
filii nolentes
audire legem Dei;
10 qui dicunt videntibus: Nolite videre,
et aspicientibus: Nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt;
loquimini nobis placentia:
videte nobis errores.
declinate a me semitam;
cesset a facie nostra
Sanctus Israël.
12 Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc,
et sperastis in calumnia et in tumultu,
et innixi estis super eo;
13 propterea erit vobis iniquitas hæc
sicut interruptio cadens,
et requisita in muro excelso,
quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
14 Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli
contritione pervalida,
et non invenietur de fragmentis ejus testa
in qua portetur igniculus de incendio,
aut hauriatur parum aquæ de fovea.
15 Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël:
Si revertamini et quiescatis, salvi eritis;
in silentio et in spe erit fortitudo vestra.
Et noluistis,
sed ad equos fugiemus:
ideo fugietis;
et: Super veloces ascendemus:
ideo velociores erunt qui persequentur vos.
17 Mille homines a facie terroris unius;
et a facie terroris quinque fugietis,
donec relinquamini
quasi malus navis in vertice montis,
et quasi signum super collem.
18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri;
et ideo exaltabitur parcens vobis,
quia Deus judicii Dominus:
beati omnes qui exspectant eum!
19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem:
plorans nequaquam plorabis:
miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui:
statim ut audierit, respondebit tibi.
panem arctum, et aquam brevem;
et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum;
et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis:
Hæc est via; ambulate in ea,
et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,
et vestimentum conflatilis auri tui,
et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.
Egredere, dices ei.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|