The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 3
3 1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
auferet a Jerusalem et a Juda
validum et fortem,
omne robur panis, et omne robur aquæ;
2 fortem, et virum bellatorem,
judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;
3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,
et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
4 Et dabo pueros principes eorum,
et effeminati dominabuntur eis;
5 et irruet populus, vir ad virum,
et unusquisque ad proximum suum;
tumultuabitur puer contra senem,
et ignobilis contra nobilem.
6 Apprehendet enim vir fratrem suum,
domesticum patris sui:
Vestimentum tibi est, princeps esto noster,
ruina autem hæc sub manu tua.
7 Respondebit in die illa, dicens:
Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum:
nolite constituere me principem populi.
8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,
ut provocarent oculos majestatis ejus.
9 Agnitio vultus eorum respondit eis;
et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.
Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
retributio enim manuum ejus fiet ei.
12 Populum meum exactores sui spoliaverunt,
et mulieres dominatæ sunt eis.
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,
et viam gressuum tuorum dissipant.
13 Stat ad judicandum Dominus,
et stat ad judicandos populos.
cum senibus populi sui, et principibus ejus;
vos enim depasti estis vineam,
et rapina pauperis in domo vestra.
15 Quare atteritis populum meum,
et facies pauperum commolitis?
dicit Dominus exercituum.
Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,
et ambulaverunt extento collo,
et nutibus oculorum ibant,
et plaudebant, ambulabant pedibus suis,
et composito gradu incedebant;
17 decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,
et Dominus crimen earum nudabit.
18 In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentorum,
et monilia, et armillas, et mitras,
20 et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,
et olfactoriola, et inaures,
21 et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
et linteamina, et acus,
et vittas, et theristra.
24 Et erit pro suavi odore fœtor,
et pro zona funiculus,
et pro crispanti crine calvitium,
et pro fascia pectorali cilicium.
25 Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,
et fortes tui in prælio.
26 Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus,
et desolata in terra sedebit.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.