The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 2:10–19
10 Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo
a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
11 Oculi sublimes hominis humiliati sunt,
et incurvabitur altitudo virorum;
exaltabitur autem Dominus solus
in die illa.
12 Quia dies Domini exercituum
super omnem superbum, et excelsum,
et super omnem arrogantem,
et humiliabitur;
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,
et super omnes quercus Basan,
14 et super omnes montes excelsos,
et super omnes colles elevatos,
15 et super omnem turrim excelsam,
et super omnem murum munitum,
16 et super omnes naves Tharsis,
et super omne quod visu pulchrum est,
17 et incurvabitur sublimitas hominum,
et humiliabitur altitudo virorum,
et elevabitur Dominus solus
in die illa;
18 et idola penitus conterentur;
19 et introibunt in speluncas petrarum,
et in voragines terræ,
a facie formidinis Domini
et a gloria majestatis ejus,
cum surrexerit percutere terram.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|