The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 14:3–10
3 Et erit in die illa: cum requiem dederit tibi Deus
a labore tuo, et a concussione tua,
et a servitute dura qua ante servisti,
contra regem Babylonis, et dices:
Quomodo cessavit exactor;
quievit tributum?
5 Contrivit Dominus baculum impiorum,
virgam dominantium,
6 cædentem populos in indignatione
plaga insanabili,
subjicientem in furore gentes,
persequentem crudeliter.
7 Conquievit et siluit omnis terra,
gavisa est et exsultavit;
8 abietes quoque lætatæ sunt super te,
et cedri Libani:
ex quo dormisti, non ascendet
qui succidat nos.
9 Infernus subter conturbatus est
in occursum adventus tui;
suscitavit tibi gigantes.
Omnes principes terræ
surrexerunt de soliis suis,
omnes principes nationum.
10 Universi respondebunt, et dicent tibi:
Et tu vulneratus es sicut et nos;
nostri similis effectus es.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|