The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 1:2–8
2 Audite, cæli, et auribus percipe, terra,
quoniam Dominus locutus est.
Filios enutrivi, et exaltavi;
ipsi autem spreverunt me.
3 Cognovit bos possessorem suum,
et asinus præsepe domini sui;
Israël autem me non cognovit,
et populus meus non intellexit.
populo gravi iniquitate,
semini nequam, filiis sceleratis!
dereliquerunt Dominum;
blasphemaverunt Sanctum Israël;
abalienati sunt retrorsum.
5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem?
omne caput languidum,
et omne cor mœrens.
6 A planta pedis usque ad verticem,
non est in eo sanitas;
vulnus, et livor, et plaga tumens,
non est circumligata, nec curata medicamine,
neque fota oleo.
civitates vestræ succensæ igni:
regionem vestram coram vobis alieni devorant,
et desolabitur sicut in vastitate hostili.
ut umbraculum in vinea,
et sicut tugurium in cucumerario,
et sicut civitas quæ vastatur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|