The Future of Bible Study Is Here.
Hosea 13:1–8
1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël;
et deliquit in Baal, et mortuus est.
2 Et nunc addiderunt ad peccandum;
feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum:
factura artificum totum est:
his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.
3 Idcirco erunt quasi nubes matutina,
et sicut ros matutinus præteriens;
sicut pulvis turbine raptus ex area,
et sicut fumus de fumario.
4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti;
et Deum absque me nescies,
et salvator non est præter me.
in terra solitudinis.
6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt;
et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
sicut pardus in via Assyriorum.
8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis,
et dirumpam interiora jecoris eorum,
et consumam eos ibi quasi leo:
bestia agri scindet eos.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|