The Future of Bible Study Is Here.
Hebrews 10:1–12:29
1 Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: 2 alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati: 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. 4 Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. 5 Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: 6 holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. 7 Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam. 8 Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, 9 tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat. 10 In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel. 11 Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata: 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, 13 de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus. 14 Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos. 15 Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit: 16 Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas: 17 et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius. 18 Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20 quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21 et sacerdotem magnum super domum Dei: 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, 23 teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: 25 non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem. 26 Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, 27 terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. 28 Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? 30 Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. 31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. 32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum: 33 et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti. 34 Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam. 35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
11 1 Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. 2 In hac enim testimonium consecuti sunt senes. 3 Fide intelligimus aptata esse sæcula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent.
4 Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. 5 Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo. 6 Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. 7 Fide Noë responso accepto de iis quæ adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suæ, per quam damnavit mundum: et justitiæ, quæ per fidem est, hæres est institutus.
8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. 9 Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohæredibus repromissionis ejusdem. 10 Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus. 11 Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam præter tempus ætatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. 12 Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera cæli in multitudinem, et sicut arena, quæ est ad oram maris, innumerabilis. 13 Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. 14 Qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere. 15 Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi: 16 nunc autem meliorem appetunt, id est, cælestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. 17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: 18 ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: 19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. 20 Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau. 21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. 22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
23 Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. 24 Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis, 25 magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem, 26 majores divitias æstimans thesauro Ægyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. 27 Fide reliquit Ægyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. 28 Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. 29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.
30 Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. 31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. 32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: 33 qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, 34 extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: 35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem. 36 Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: 37 lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: 38 quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terræ. 39 Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, 40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
12 1 Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: 2 aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet. 3 Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem: ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. 4 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes: 5 et obliti estis consolationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini: neque fatigeris dum ab eo argueris. 6 Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. 7 In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? 8 quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non filii estis. 9 Deinde patres quidem carnis nostræ, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus? 10 Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. 11 Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiæ. 12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, 13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
14 Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum: 15 contemplantes nequis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. 16 Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: 17 scitote enim quoniam et postea …
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|