The Future of Bible Study Is Here.
Hebrews 1:10–2:5
10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis?
2 1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. 2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, 4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. 5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|