The Future of Bible Study Is Here.
Hebrews
Epistola B. Pauli Apostoli ad Hebræos
1 1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: 2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula: 3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis: 4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit. 5 Cui enim dixit aliquando angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? 6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei. 7 Et ad angelos quidem dicit: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. 8 Ad Filium autem: Thronus tuus Deus in sæculum sæculi: virga æquitatis, virga regni tui. 9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis. 10 Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. 11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent: 12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis?
2 1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. 2 Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: 3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem? quæ cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est, 4 contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. 5 Non enim angelis subjecit Deus orbem terræ futurum, de quo loquimur. 6 Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? 7 Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. 8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei. 9 Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum: ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
10 Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare. 11 Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: 12 Nuntiabo nomen tuum fratribus meis: in medio ecclesiæ laudabo te. 13 Et iterum: Ego ero fidens in eum. Et iterum: Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus. 14 Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem: ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum: 15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. 16 Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. 17 Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi. 18 In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
3 1 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: 2 qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus. 3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. 4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. 5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant: 6 Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
7 Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, 8 nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, 9 ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea 10 quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, 11 sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. 12 Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: 13 sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. 14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. 15 Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione. 16 Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. 17 Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto? 18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt? 19 Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
4 1 Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. 2 Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. 3 Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. 4 Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. 5 Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. 6 Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: 7 iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. 8 Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. 9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. 10 Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. 11 Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. 12 Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. 13 Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
14 Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. 15 Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. 16 Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
5 1 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: 2 qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: 3 et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. 4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. 5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret: sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. 6 Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech. 7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia. 8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quæ passus est, obedientiam: 9 et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, 10 appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum: quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. 12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei: et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo. 13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est. 14 Perfectorum autem est solidus cibus: eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
6 1 Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis, et fidei ad Deum, 2 baptismatum doctrinæ, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii æterni. 3 Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
4 Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum cæleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti, 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque sæculi venturi, 6 et prolapsi sunt; rursus renovari ad pœnitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes. 7 Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo: 8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.
9 Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti: tametsi ita loquimur. 10 Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam …
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.