The Future of Bible Study Is Here.
Habakkuk 1:12–2:5
12 Numquid non tu a principio,
Domine, Deus meus, sancte meus,
et non moriemur?
Domine, in judicium posuisti eum,
et fortem, ut corriperes, fundasti eum.
13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum,
et respicere ad iniquitatem non poteris.
Quare respicis super iniqua agentes,
et taces devorante impio justiorem se?
14 Et facies homines quasi pisces maris,
et quasi reptile non habens principem.
traxit illud in sagena sua,
et congregavit in rete suum.
Super hoc lætabitur, et exsultabit.
16 Propterea immolabit sagenæ suæ,
et sacrificabit reti suo,
quia in ipsis incrassata est pars ejus,
et cibus ejus electus.
17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam,
et semper interficere gentes non parcet.
2 1 Super custodiam meam stabo,
et figam gradum super munitionem:
et contemplabor ut videam quid dicatur mihi,
et quid respondeam ad arguentem me.
2 Et respondit mihi Dominus, et dixit:
Scribe visum, et explana eum super tabulas,
ut percurrat qui legerit eum.
et apparebit in finem, et non mentietur:
si moram fecerit, exspecta illum,
quia veniens veniet, et non tardabit.
4 Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso;
justus autem in fide sua vivet.
5 Et quomodo vinum potantem decipit,
sic erit vir superbus, et non decorabitur:
qui dilatavit quasi infernus animam suam,
et ipse quasi mors, et non adimpletur:
et congregabit ad se omnes gentes,
et coacervabit ad se omnes populos.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|