The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 9:21–27
21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. 22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. 23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. 24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, 25 ait:
Maledictus Chanaan,
servus servorum erit fratribus suis.
Benedictus Dominus Deus Sem,
sit Chanaan servus ejus.
27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus ejus.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|