The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 7:18–24
18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. 19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. 20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. 21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, 22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. 23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. 24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|